

Liber Job*
Caput 4: Versus 20
De mane usque ad vesperam.Id est, a vitae suae exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt.[Ibid.]Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet,qui de mane usque ad vesperam succidenturintelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit:Qui autem reliqui fuerint.Id est, despecti mundi, quos saeculum ut indignos reliquit, ut puer Aegyptius, id est, amator saeculi, peccatis niger, saepe a saeculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, praedicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi laetitiam destruit, quae eum comitem habere despexit.Auferentur ex eis.Quia Deus sibi eos elegit.Morientur, et non in sapientia.Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quaerunt, vel per mortem vitam invisibilem quaerunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.